라틴어 문장 검색

nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem illas non limen non cubile non parietes denique ipsos, superiorum sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:3)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장5)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Seneca Lucilio suo salutem Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 231)
Ideo quantum potes, te ipse coargue, inquire in te;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:3)
hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:3)
O pueriles ineptias!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 7:1)
Non vaco ad istas ineptias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:5)
Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:3)
Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:2)
Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:4)
Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:2)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION