라틴어 문장 검색

Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.35)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 61:1)
magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 60:1)
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 528:2)
clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 174:1)
nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:3)
in eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION