라틴어 문장 검색

sed ne posset rogatu placari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2583)
alii dicunt a Minoe in vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 149)
rogatus itaque per legatos accepit imperium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8086)
post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8256)
qui cum terrae esset adfixus et a nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit, unde inmensa vis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5645)
alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidis- set in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono ac- cepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 13)
itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:2)
nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:5)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)
Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:3)
memini me adesse P. Sextilio Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:1)
F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:3)
nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut, ante quam hereditatem adeat, luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat, quod promiserit, necne?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION