라틴어 문장 검색

Ad hanc itaque miram et dignam Domino revelationem, subtracta visione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:1)
» Presbyter vero, admirans in verbis et promissione peregrini, quis fuerit aut de qua ortus regione perquirit, vel unde hoc certum didicerit quod gloria coelesti cum beatis sint coronandi qui in hac expeditione vita decesserint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:14)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
quia sic immobilis permanebat in obstaculo et visione coelestis armaturae, ac si omnis [0511A] pugnae immemor cum infinito suo satellite haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:10)
Videbat idem scalam auream a coelesti axe procerae longitudinis usque ad terram porrectam, quam ipse dux, nimio desiderio fervens, cum quodam poculi sui provisore, Rothardo nomine, lucernam in manu ferente, conscendere conatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:3)
Sic provisor poculi ad inferiora reversus, prae formidine ultra ad coelestem portam cum duce pervenire non potuit ac pulsare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:5)
Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi via quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Jerusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:1)
Nam urbis introitum peregrinis negavit omni armorum defensione et militum virtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:9)
Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:2)
Si enim praesenti vita moriaris, vivere habes cum Christo in coelestibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:11)
Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:1)
In quem hortum invitat Verbum Dei descendere, ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:16)
Est etiam sermo fortior qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:15)
Sed tu obluctare quasi bonus miles Christi Jesu, et inferiora despiciens, terrena obliviscens, ad coelestia et aeterna contende.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:2)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION