라틴어 문장 검색

"solvite procinctum, iusti, et discedite ab armis!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1167)
et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:3)
quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 165:1)
Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:9)
Severitatem abditam, at clementiam in procinctu habeo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:1)
In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 66:7)
si aeterna semper odia mortales gerant nec coeptus umquam cedat ex animis furor, sed arma felix teneat infelix paret, nihil relinquent bella;
(세네카, Hercules Furens 5:19)
sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)
vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)
necdum letalia miscent volnera, sed coeptus sanguis, facinusque peractum est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권286)
"terrarum leges et mundi foedera mecum defensura cohors, dignas insumite mentes coeptibus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권307)
Severitatem abditam, clementiam in procinctu habe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S12)
ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 192:1)
operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 223:1)
ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION