라틴어 문장 검색

Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:12)
Spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:4)
eo quod mens nostra in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:7)
ostium arcae reseratum, mentem per sensus naturam contemplando ad cognitionem Dei pervenire:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:4)
lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
tamen cognoverat quia vindicta legis ad timorem proficit, et cognitionem doctrinae, magis quam ad naturae commutationem, quae corrigi in aliquibus potest, in omnibus mutari non potest.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:8)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION