라틴어 문장 검색

misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)
Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:1)
sic Messala tuus, Aviene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:3)
Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:3)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:1)
cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII2)
Doctorum Licini celeberrime Sura virorum, Cuius prisca gravis lingua reduxit avos, Redderis - heu, quanto fatorum munere!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII1)
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)
his contrarii licini, qui cornua sursum versum reflexa habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 557)
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινόσ perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
eumque addictum iam totum puto esse Calvi Licini Hipponacteo praeconio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 1:11)
praeterea Aesopi, nostri [tragoedi] familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION