라틴어 문장 검색

Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
(세네카, De Providentia, book 1 69:5)
quod secus fore plurimum timeo, nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore, qui quidem solet sic facere risum quod accipere suffragium, sed quid hinc amplius?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:2)
Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:4)
Non quod intrat in os, coinquinat hominem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:10)
sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant hominem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:11)
Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:16)
Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:18)
quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:5)
avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 305:1)
quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:2)
ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 423:1)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est ut Alpium prope foeditatem superaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:1)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION