라틴어 문장 검색

Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 16:2)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:2)
Deinde omnia calida Venerem provocant et semen excitant et generationi favent, hausto autem mero plurimo fiunt viri ad coitum pigriores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:1)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)
Iugulus mihi Caesaris haustus Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes Ut populus Romanus amet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:46)
dei ivssu praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2471)
quam cum Apollo tribuisset, ab illa promissus coitus denegatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2475)
nam proprie raptus est inlicitus coitus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2172)
de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem semper elicit coitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8018)
potest autem, sicut dictum est, et ad vaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 243)
veneris monumenta nefandae aut memoria turpissimi coitus, aut ultio Veneris a Sole proditae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 261)

SEARCH

MENU NAVIGATION