라틴어 문장 검색

Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:1)
indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6326)
sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, eo quod de collatione populi exhibebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 183)
in qua quod inchoatum est neque progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:4)
cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:5)
cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:6)
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:4)
itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:4)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
collatio igitur ista te nihil iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:10)
omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:4)
Codrus, Atheniensium rex 187 17 collatio rationis (ἀναλογία) 101 22sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)109)
Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION