라틴어 문장 검색

'falleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam ut cum equite Romano senescat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장9)
ceterum neque tuis neque Liviae destinatis adversabor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장17)
ne nox quidem secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque illa Seiano patefaceret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장5)
At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liviae flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam referret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장1)
Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장3)
verum ab Servilio et Cornelio accusatoribus adulterium Liviae, magorum sacra obiectabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장8)
Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae, quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장1)
quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia caerimoniarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장4)
Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspicum, ne vetustissima Italiae disciplina per desidiam exolesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장1)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)
et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra leges instituerant dissoluta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장5)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre privati securitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장15)
postulatus appellato demum collegio optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:6)
cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION