라틴어 문장 검색

cohibita artius et aedilium potestas statutumque quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel poenae inrogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장7)
et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra leges instituerant dissoluta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장5)
medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis sustinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장7)
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre privati securitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장15)
Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae circumposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장8)
postulatus appellato demum collegio optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:6)
cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 3:1)
idque factum eius tanto intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 2:1)
curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:3)
cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:4)
nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non facinoris societatem coibant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:2)
igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:3)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:5)
quas ob res inter reliquos honores decretus est ei clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes uirtutum eius canentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION