라틴어 문장 검색

Ea recte quidem dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 1:2)
Nam pejus est, quod etiam collisum, quam quod tantum discissum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:2)
Solet etiam, colliso corpore, exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 45:1)
At si id quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea quae humorem leniter extrahant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 46:3)
Sed ne illa quidem negligenda, ubi integra cute interior pars collisa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 89:2)
Omne autem os, ubi injuria accessit, aut vitiatur, aut finditur, aut frangitur, aut foratur, aut colliditur, aut loco movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 1:1)
sed summum tamen collidatur, exaspereturque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 11:2)
At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 11:6)
Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:1)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
ast alios vicina palus sine more ruentes excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:253)
hi vaga collidunt caecis primordia plagis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:41)
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장2)
sed amici accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION