라틴어 문장 검색

Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:4)
Hoc tamen singulos volumus amoris milites edoceri, quod, si amans a coamante anulum amoris causa susceperit, ipsum in sinistra manu et in minuto debet digito collocare et anuli gemmam ab interiori manus parte semper portare absconsam, et hoc ideo quia sinistra manus a cunctis magis consuevit tactibus inhonestis et turpibus abstinere, et in minuto digito prae cunctis digitis mors fertur hominis et vita manere, et quia singuli tenentur amantes suum amorem retinere secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:4)
Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:4)
Facilius enim posses de individuo adamante ungue praecidere quam humano ingenio quidquam ex reposito mulieris peculio de ipsius voluntate praesumere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:2)
Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi huius philosophi collocarunt.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:29)
Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt collocanda principia;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:23)
Collocat in medio centrum mediumque coronat Multiplici radio quem latus circinat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:39)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:59)
In sequenti vero tractatu, ne locutionis cathephaton lectorum offendat auditum, vel in ore virginali locum collocet turpitudo, praedictis vitiorum monstris euphoniae orationis volo pallium elargiri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:9)
rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:18)
Plaustrum, super quod erat scrinium Petri plenum innumerabilis auri et argenti, captum et retentum est, et ad Niczh una cum captivatis reductum, et in aerario ducis repositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:6)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Judaei vero civitatis illius intelligentes necem confratrum suorum, nec manus tantorum se posse evadere, ad episcopum Rothardum spe salutis confugiunt, thesauros infinitos in custodiam et fidem illius reponentes, [0407D] multumque de protectione ejus, quia civitatis ejusdem erat episcopus confidentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:3)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION