라틴어 문장 검색

Vixdum caerula nox subibat orbem, descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras vincens Gnosiacae facem coronae, conlucet polus ignibus nihilque obscurae patitur licere nocti, fugit pigra Quies inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes, quis spectacula, quis iocos licentes, quis convivia, quis dapes inemptas, largi flumina quis canat Lyaei?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres33)
quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:1)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION