라틴어 문장 검색

Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:5)
Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:1)
Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:4)
Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 32:7)
Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 39:5)
Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime reprimuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 41:2)
Est etiam collyrium, quod, cum ad plura ualeat, plurimum tamen proficere in ulceribus uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 47:1)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 49:1)
satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 53:9)
Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 56:1)
Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 58:2)
Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 60:2)
Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
In utraque parte uero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:3)
postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION