라틴어 문장 검색

Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene, Sed domus in vico, Laelia, patricio, Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII1)
Vix implet cocleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII11)
Et cocleas tibi habe.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LIII Turtures2)
Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXI Coclearia1)
nutrimenta Cicero in Oratore sed quod educata huius nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1761)
sed tamen colorate tangit historiam dicendo 'quae Phoebo pater omnipotens'. nostraeque inivria caedis quidam 'iniuriam' pro 'vindictam' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2563)
murice coclea similis conchyliis, unde tinguitur purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 441)
cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3485)
(usque coloratis amnis) devexus ab indis Terentius "ex Aethiopia usque [in] haec est", Sallustius item "quem trans sta- gnum omnis usque ad flumen". hic ergo 'usque' e loco est, non in locum, ut ipse "Italiam longe prospexit ab usque Pachyno".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2931)
praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:7)
quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:2)
arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:6)
ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam, potius quam hominum more cocleam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 197:8)
ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam, potius quam hominum more 'cocleam' diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 197:6)
Sed quod educata huius nutrimentis elo- quentia est ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION