라틴어 문장 검색

non sunt ficta nec colorata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 2:4)
sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 31:2)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:3)
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 33:1)
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:1)
Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 4:5)
Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:6)
CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 7:1)
De eo quod inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:4)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:6)
Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION