라틴어 문장 검색

virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:2)
Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:6)
sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec vera sunt - nihil enim affirmo - , non satis acutus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:9)
virbonus et comis et humanus69 5sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)179)
Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comi- cum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 2:3)
ut hoc populorum intersit, utrum comi domino an aspero serviant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:4)
nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖσ πολιτικοῖσ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:3)
Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 1:4)
lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Eadem quam iucunda quam comis, quam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quam veneranda!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:1)
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, perfer et obdura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:137)
comibus est oculis alliciendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION