라틴어 문장 검색

praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 446:1)
hostis, Romani, si expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 178:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 586:1)
is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac deportare Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 152:1)
quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 308:1)
tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 260:1)
ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 587:1)
tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 121:2)
filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 149:2)
est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)
et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 76:1)
ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 11:2)
munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 250:2)
ceteris legatis comiter responsum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION