라틴어 문장 검색

maiores centuriatis comitiis fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:13)
duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 8:1)
rem enim de petenda pecunia apud iudicem privatum agi, non apud censores de moribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 9:1)
item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam instituere et exercere Romae coeperant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 1:2)
Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de rhetoribus Latinis ita edixerunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 3:2)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 4:1)
unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 4:3)
Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non 'comitia,' sed ' concilium' edicere debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:2)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:3)
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 13:1)
Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:2)
in campo est et in comitio est, tempus instans significo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION