라틴어 문장 검색

Et paulo post Philippus cum regina sua, rege comitante, ad urbem Londini venit, ubi excepti sunt omni magnificentia et apparatum quantum quidem temporis angustiae paterentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:4)
Etaim inclinatio ad pluviam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:3)
Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:2)
Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:3)
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:22)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
(불가타 성경, 호세아서, 5장8)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장4)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Defunctumque leues non comitantur opes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 6:1)
Aut comitetur iter gelidi senis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 11:1)
Uide autem ex aduersa parte bonorum quae improbos poena comitetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:1)
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
(카이사르, 내란기, 1권 7:12)
Quo cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari.
(카이사르, 내란기, 1권 66:2)
Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
(카이사르, 내란기, 1권 69:7)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION