-
Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus.
- (아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus8)
-
quod nos magis commoneas.
- (아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:3)
-
Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.
- (아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:4)
-
Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor.
- (아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:1)
-
Lege litteras dei et invenies ipsos arietes nostros apostolos petisse hoc a filiis suis sive praecepisse auditoribus suis.
- (아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:16)
-
Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem, peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente vos et exhortante in cordibus vestris deo et domino nostro, cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur, qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente apostolo:
- (아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:3)
-
Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:2)
-
Idcirco, inquit, "poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 7:1)
-
Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 8:1)
-
At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur, ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut, fieri iam coepto, differendum est, tum qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 21:1)
-
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 5:1)
-
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
-
Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione . Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 33:1)
-
Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:2)
-
Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:1)