라틴어 문장 검색

quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
habuerunt virtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 2:2)
nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:6)
solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:3)
semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 1:2)
maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:1)
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:1)
sed una altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:2)
ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:1)
quaedam ex maximis officiis inter libertinos equitesque R. communicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 2:3)
Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 35:1)
ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris, in qua et muliercule communicant. 32.
(단테 알리기에리, Epistolae 103:4)
Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:1)
"Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:158)
Visne, ait, mi Albine, cum his quos advenisse peroportune vides quosque iure civitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION