라틴어 문장 검색

Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 4:1)
Atquin potuit exempla multa contueri maiorum, et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:1)
cuius definiendae causa Bernharius episcopus Wormacensis et Adalhardus abbas monasterii Corbeiae Romam ad Leonem papam missi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 193:2)
Agitatum est etiam in eodem concilio de statu ecclesiarum et conversatione eorum, qui in eis Deo servire dicuntur, nec aliquid tamen definitum est propter rerum, ut videbatur, magnitudinem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 193:3)
ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere.
(아풀레이우스, 변명 7:7)
sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere.
(아풀레이우스, 변명 10:6)
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita?
(아풀레이우스, 변명 28:10)
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.
(아풀레이우스, 변명 34:8)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
"nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:10)
"Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:36)
"Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:8)
sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quo modo fiant, quisquis potuerit explicare - quae omnia certe cotidiana sunt atque continua, - audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:3)
si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non solvat?
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:6)
Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION