라틴어 문장 검색

“in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Col 1,19-20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:3)
In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:3)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
"aeterne rector, divide ianuas caeli obseratas terrigenis prius, ac te sequentem, Christe, animam voca, cum virginalem, tum Patris hostiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis36)
nunc virginali perdomitus solo cristas cerebri deprimit ignei nec victus audet tollere verticem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis45)
Postquam me amare dixi complacita est tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 137)
Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 555)
Apte sunt mihi et multum mihi conplacent.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:5)
Vocavit me quedam femina et lusi ei, et quia conplacui sibi, dedit mihi hec munera.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:17)
nam ego vos novisse credo iam ut sit pater meus, quam liber harum rerum multarum siet quantusque amator sit quod complacitum est semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol55)
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 443)
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 482)
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION