라틴어 문장 검색

Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:13)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:8)
Non est supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:3)
In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:14)
Cor apud Biblia medium locum in homine occupat, ubi omnes eius qualitates complicantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:5)
in aliis persona implicatur, quatenus membrum subiecti viventis, in complicatis relationibus communitatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:7)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)
ast hic imperium protendit latius aevo posteriore suis cupiens sancire salutem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권26)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
"sed conplicatum sparteus claudat cadaver culleus, quem fune conexus lapis praeceps in altum deprimat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.134)
"utrosque perdere, puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1345)
temonis vice funis inest, qui terga duorum dividit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post vestigia retro protendens trahitur, transit et ima pedum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.29)
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:7)
Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae adversi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION