라틴어 문장 검색

Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장8)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장10)
Pallas, honorem sanguinea de strage parat, praedamque iacentem comportat gaudens ingentiaque acta recenset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권290)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 190:1)
Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in rem opus erant comportabantur parabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 304:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)
aediles plebis commeatum eo conportarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:1)
nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 389:1)
ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 415:3)
fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam habenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 434:1)
id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 23:2)
nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda quae usui sint praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 39:1)
gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 334:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION