라틴어 문장 검색

Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장20)
Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:6)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
Compos uerendi luminis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 18:1)
Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:11)
Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:10)
Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
(카이사르, 아프리카 전기 46:1)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장72)
alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장311)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:4)
alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:3)
)huc pertinentes, quas, Deo adnuente, posterius tollere mihi licebit.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.45)
quaedam, sui compotes, nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 19:6)
alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION