라틴어 문장 검색

Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 4:1)
Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 5:1)
Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 7:1)
Tum Favorinus, religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 13:1)
utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:2)
Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:1)
Iam itaque signum benevolum regnare et constellatio advenisse visa est, sub qua Perkinus oriri deberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:34)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
expurgata jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:4)
Eas autem tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias sive Benevolas vocamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:5)
Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est quam exemplis Angliae et Galliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:8)
Non est dicere: " Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
(불가타 성경, 집회서, 39장40)
[3] Pauca etiam de geomatria Boetii protuli,[4] quibus a Boetio eam profectam non esse comprobarem.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:4)
Cuius rei gratiae mihi agendae sunt maximae et Halmio ipsi et viris humanissimis et benevolentissimis Foeringer, Thmoas Monacensibus, Stenglein Bambergensi, Autenrieth Erlangensi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 2:3)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION