라틴어 문장 검색

concines maiore poeta plectro Caesarem, quandoque trahet ferocis per sacrum clivum merita decorus fronde Sygambros;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 25)
concines laetosque dies et urbis publicum ludum super inpetrato fortis Augusti reditu forumque litibus orbum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 27)
Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:1)
et iam Luna negat totiens descendere caelo, nigraque funestum concinit omen avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b2)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
tu iam, Tityre, rura post recepta myrtos et platanona pervagatus pulsas barbiton atque concinentes ora et plectra tibi modos resultant, chorda voce metro stupende psaltes:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:4)
te concinit iste - pande fores!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam6)
hic penetrata tibi spoliataque limina mortis concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis37)
subit agmine longo colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권352)
nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 57)
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 542)
faxo ne quid iuvet vox ista 'veto,' qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 371:2)
inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:2)
tribunis edicit ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION