라틴어 문장 검색

sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:4)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:1)
Deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est ac remansit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 6:2)
neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:2)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
An semper haec concitatio permanebit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:4)
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:1)
dixit, et orantis media inter anhelitus ardens verba rapit, cursuque animae labat arida lingua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권348)
face lumina surgunt, ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrum uritur, impulsi nequeunt obsistere postes claustraque, compressae transfumat anhelitus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권155)
fumat humus, somnique et mortis anhelitus una volvitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권125)
quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:1)
veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 80:1)
sed cum iam forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 347:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION