라틴어 문장 검색

consules aedilibus curulibus imperarunt ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:2)
Angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret huc ire familiarium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3325)
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 253)
ubi intro hanc novam nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 26)
190M quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, osseae, diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis * * * Sel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1177)
Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2315)
Abi istac travorsis angiportis ad forum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 343)
Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 231)
angiporta haec certum est consectarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7292)
quoniam hinc est profecturus peregre Charmides, thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus, hic in conclavi quodam - sed circumspice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2149)
dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장2)
cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장10)
tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장37)
cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장39)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION