라틴어 문장 검색

ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:5)
Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:2)
Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:18)
Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:6)
hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
dum apparatur, virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 591)
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 189)
currere per totum pavidi conclave magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis personuit canibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:22)
intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:3)
quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:3)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
consules aedilibus curulibus imperarunt ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:2)
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 253)
ubi intro hanc novam nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 26)
vos in cella vinaria bacchanal facitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 277)

SEARCH

MENU NAVIGATION