라틴어 문장 검색

Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam, Vt compluta tuo mens arida flumine, germen Donet, et in fructus concludat germinis usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:3)
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum Coniurata manus, ut que non singula prosunt Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem Riuulus excressens gignit scintillaque flammam Multa parit multusque lapis concludit aceruum. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:12)
Sed quia principia nullo concludere fine, Vel dare principiis fines aliunde petitos, Vt primo medium, medio non consonet imum, Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:36)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)
Non res ipsa magis, non lingua fidelius unquam Talia depingit talique sophismate uisum Decipiens oculis, rerum concludit in umbra Qui preco solet esse boni pacisque figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:12)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
Mentem manus excitat, urget Ingenium, sensus proprios inuitat, ut axis Effigiet speciem multoque secundet honore, Vt nec materie nec forme laude secundus, Cum themone suo contendens disputet axis, Immo precellens specie concludat eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:2)
Hec spondet risus, fletu concluditur illa;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:3)
Qualiter est munita locis ars ista localis, Nec tamen est conclusa loco, non quod loca querat, Immo locum, capiatque locos, ignara locorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:19)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Cur decurtatus concludat utrumque colurum Circulus et neuter ad puncta priora redire Possit, sed nomen abscisio donet utrique;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION