라틴어 문장 검색

pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 172:1)
cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 140:1)
priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 549:1)
civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 140:1)
eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 190:1)
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 292:1)
et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 99:4)
lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 18:1)
Reate imbri lapidavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:1)
bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION