라틴어 문장 검색

Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:2)
Et ita nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:2)
Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:1)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adjectum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 5:1)
aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:3)
ex ceteris spiritum evocare abunde est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:5)
Deinde malagmata contusa abunde mollescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 6:2)
Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 2:4)
Quod si simul et sonus est, et inflammatio, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 29:1)
Ego autem cognovi qui, succisa lingua, quum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consequutus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 11:8)
ita nihil latens in eo osse cavum est, abundeque exitus datur intus laedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:2)
Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:1)
Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:1)
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:1)
Iugero modii tres abunde sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION