라틴어 문장 검색

et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:7)
ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre holus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:2)
holera et salsamenta semper aliena sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:3)
holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:3)
- Oleum aut glossema est vocis pinguia, aut lectio depravata vocis olerum;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).373)
magis carne utendum, magis oleribus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 35:2)
imbecillissimam vero materiam esse omnem caulem oleris, et quidquid in caule nascitur, qualis est cucurbita, et cucumis, et capparis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:5)
interdum panis quoque minus, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, et olere potissimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 7:2)
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 27:1)
Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:4)
Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:2)
In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 4:5)
At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum confident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:3)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION