라틴어 문장 검색

Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장25)
In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장40)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장42)
Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장51)
Si fissum est, possunt orae esse conpressae, vel quia altera super alteram excessit, vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장52)
Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transvorsum, interdum oblicum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장2)
Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장22)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장3)
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:6)
orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 8:2)
Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 6:1)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:1)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:2)
in summa cute finditur et uehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:9)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION