라틴어 문장 검색

Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:24)
Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:14)
Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
Plene Virgilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:1)
Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Virgilius adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:3)
quae phoebo pater omnipotens tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta quasi ab irata conficta contemni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2511)
multi putant, Aeneam de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3492)
si qua phryges prae se iactant 'iactant', quasi et ista confingant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1321)
doctissima cymodocea poetice, sicut etiam mutatio ipsa confingitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2251)
etiam hoc sciendum, et personas huius operis ex maiore parte nomina de rebus rusticis habere conficta, ut Meliboeus, ὅτι μέλει αὐτῶͺ τῶν βοῶν, id est quia curam gerit boum, et ut Tityrus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 145)
sed hi visi, aut cum irent velociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus incli- natis, locum fabulae dederunt, ut Centauri esse crederentur, qui dicti sunt Centauri ἀπο` τοῦ κεντᾶͺν του`σ ταύρουσ. alii dicunt Cen- taurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1153)
sed magis poetice conficta nomina accipiamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3362)
"Id quod criminaris"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:1)
"De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:13)
C. Marius cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret, neque petiturus umquam consulatum videretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum virum et civem, cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum illum ducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION