- 문장 검색

라틴어 문장 검색

hunc morem veterum docili iam aetate secuta posteritas mense atque adytis et flamine et aris Augustum coluit, vitulo placavit et agno, strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권79)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
sic adfata pios Roma exoravit alumnos spernere legatum non admittenda petentem, legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum, at non a patria;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2270)
"miror quod ipsum non sacrastis Mentorem, nec templum et aras ipse Phidias habet, fabri deorum vel parentes numinum, qui si caminis institissent segnius, non esset ullus Iuppiter conflatilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1115)
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:7)
" Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:17)
excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:3)
Ecce trahebatur passis Priamea virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra, - lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:2)
Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:9)
tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
" Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:8)
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:1)
Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo monstra sinunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:10)
non Dindymene, non adytis quatit mentem sacerdotum incola Pythius, non Liber aeque, non acuta sic geminant Corybantes aera, tristes ut irae, quas neque Noricus deterret ensis nec mare naufragum nec saevos ignis nec tremendo Iuppiter ipse ruens tumultu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 162)
laxantur adyto fata et inmugit specus vocem deo solvente.
(세네카, Thyestes 695:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION