라틴어 문장 검색

Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:3)
Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:1)
Et tunc consensit Tassilo dux Baioariorum, ut sumptos obsides a domno rege Carolo et tunc ad eius veniret praesentiam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:3)
quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)
Et celebravit domnus gloriosus praedictus rex natalem Domini in supradicta villa Carisiacum et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 81:1)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens, Renum transiens ad Coloniam et synodum tenuit, ubi Lippiae consurgit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:2)
Ibi peracto placito reversus est domnus Carolus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:6)
Et ignorante hoc domno Carolo rege, misit missos suos Adalgisum et Gailonem atque Woradum, ut moverent exercitum Francorum et Saxonum super Sclavos paucos, qui rebelles fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:8)
Et supranominati missi in via audientes, quod Saxones rebellati fuissent, coniungentes supradictam scaram, inruerunt super Saxones et nullum mandatum exinde fecerunt domno Carolo regi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:9)
Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:1)
Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:2)
Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:4)
Et domnus rex Carolus iter fecit partibus Saxoniae, eo quod Saxones iterum rebelles fuissent, et cum paucis Francis ad Theotmalli pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:4)
Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:5)
Et iter peragens iamdictus domnus Wisoram fluvium transiit, ad Albiam fluvium usque pervenit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION