라틴어 문장 검색

Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
Caesar indicium haud aspernatus congressus abnuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장2)
igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장3)
congressus, conloquia, notae ignotaeque aures vitari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장9)
eo venire patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장7)
at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장2)
Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat, deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장3)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장11)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
Igitur Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare quod otium capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장1)
namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장3)
melius fore si amicitiam familiari congressu exercuissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장5)
primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION