라틴어 문장 검색

sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:4)
In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:1)
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
ubi Aristotelis physica nihil aliud quam dialecticae voces plerunque sonet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:11)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
At alius quispiam dialecticam ad inveniendum advocet, quae nomine tenus tantum ad id quod agitur pertinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:1)
Inventio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea videntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:2)
Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inventionibus principiorum, sive axiomatum primorum, ad fidem, et veluti sacramentum cuilibet arti praestandum, notissimo responso rejicit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:3)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)
Itaque conjecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt et proponendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:14)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
Itaque hae mensurae ex rebus ipsis petendae sunt, et non ex verisimilitudine aut conjecturis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:5)
Quinetiam si hoc non fecerit ex silentio ipso, aliquid coniecturae capient non minus quam ex verbis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:6)
Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION