라틴어 문장 검색

neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio, ut versum facientes totum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 372:1)
altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 378:3)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
veropr cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur ), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:1)
Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 8:8)
optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 4:3)
Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:1)
In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 9:1)
Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION