라틴어 문장 검색

ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 533:1)
Scipio haud procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportune tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 379:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 335:2)
inde Herodorus - princeps hic amicorum Demetrii erat - in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 276:2)
alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말27)
sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장7)
nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2485)

SEARCH

MENU NAVIGATION