라틴어 문장 검색

et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:1)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:3)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Pompa explicatur, turba concurrit frequens, Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.4)
Non bene conducti vendunt periuria testes, Non bene selecti iudicis arca patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1023)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)
Ut sua per nostram redimat periuria poenam, Victima deceptus decipientis ero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 313)
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, et iubet Aeolios inrita ferre notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:451)
ergo ut periuras merito periuria fallant, exemplo doleat femina laesa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:474)
"ablue praeteriti periuria temporis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권419)
"sive ego te feci testem falsove citavi non audituri numina magna Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba verba Noti, et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi si qua locutus ero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권422)

SEARCH

MENU NAVIGATION