라틴어 문장 검색

Adhibuit enim occultos quosdam emissarios (similes Turcae ministris, qui puerorum tributum exigunt) qui adolescentulos venustos et formosos conquirerent, unde Plantagenistas et duces Eboraci effingeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:4)
Cum autem nec tormenta nec machinae ei suppeterent, et comperiens se arietatione truncorum ligneorum parum proficere, cumque etiam per clavas aut rostra ferrea ac per alia similia instrumenta quae praesto erant , nihil ei reliquum fuisset nisi ut ex portis unam incenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:11)
Prima quandoqe pugnae per duces suos transegit, cum ipse ad suppetitas ferendas praesto esset, sed aliquam belli partem semper ipse attigit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:20)
Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:1)
Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:1)
Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:4)
Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industria conquisivit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:6)
quare huic sensui praecipue auxilia conquirenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:4)
At tertii et quarti generis deductiones ad plurima spectant, atque undique in rerum inquisitione sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 383:2)
Sunt itaque diligenti cura undique conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:3)
Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam virtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:18)
Quare Instantiae Frigoris omni diligentia sunt conquirendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:11)
Utcunque de opificiis et effectibus morae undique sunt diligenter conquirendae instantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:15)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION