라틴어 문장 검색

Oppidani, acerbitatibus praesidiario de more vitam agendi, variisque contumeliis, quibus obnoxii fuerant, liberati solutique, Washingtonium liberatorem et servatorem consalutant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.84)
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:1)
Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 19:1)
Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 23:1)
Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 28:1)
Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 5:2)
Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:2)
aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 2:3)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa Gestatus biiugis Regulus esset equis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII3)
Tectis nam modo Regulus sub illis Gestatus fuerat recesseratque, Victa est pondere cum suo repente, Et postquam domino nihil timebat, Securo ruit incruenta damno.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXII2)
Tantae, Regule, post metum querellae Quis curam neget esse te deorum, Propter quem fuit innocens ruina?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXII3)
Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum Et qui miratur, Regule, tura dari.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXI2)
Cinctum togatis post et ante Saufeium, Quanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit, Materne, cernis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXIV1)
Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum, Unum de titulo tollere iota potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION