라틴어 문장 검색

rursus qui eosdem multiplicante quinario nati sunt, secundo loco sunt constituti, post vero, quos septenarius ceteros multiplicando procreavit, eosdem tertio conscripsimus loco, atque idem in reliqua descriptionis parte perfecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 6:7)
Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium.
(카이사르, 아프리카 전기 4:3)
Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:2)
namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:11)
Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:7)
Quintam legionem novam conscribit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:3)
quos ex omnibus conventibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem vocabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:8)
Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus, quae vellet, decernere auderet; ut M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:3)
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:1)
Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militaris peritos.
(카이사르, 내란기, 1권 85:14)
duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 4:5)
Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 61:2)
Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 10장2)
Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 24장2)
His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION